Liber Quartus Regum*

Caput 13: Versus 17

Aperi fenestram.ID.Lumine scientiae suos hortatur primum illustrari, et sic jacula verborum mittere.Sagitta.ID.Praedicatio sancta certissima est interfectio spiritualium hostium si perseveranter agitur, unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad aeternam praetendere requiem, quod significat Aphec: interpretatur enim: continebit vel apprehendet, unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit:Tu autem, homo Dei, haec fuge, sectare vero justitiam et pietatem, et apprehende vitam aeternamI Tim. 6..
(* Traductions européennes)